Hľadaný výraz: Mk 12,41-44; Lk 21,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. 42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43 Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.

1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo 3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.

1

mail   print   facebook   twitter